CRUCIUM Gestatio in vestibus

CRUCIUM Gestatio in vestibus
CRUCIUM Gestatio in vestibus
in Ecclesia Romana partim honoris et officii, partim ignominiae signum est. Prior usus ex dictis paulo supra aliquatenus liquet. Posterior, ex iis, quae diximus retro, voce Abitello. Et quidem duae, tres; parvae, magnae, pro ratione delicti, vesti paenitentiali: perpetuo, ad tempus: quottidie, vel diebu; saltem dominicis, aut festis, gestandae: affiguntur. In Actione Fidei, ut vocant, cuius initium fit a remissione poenae, quibusdam paucis contingente, aliis demuntur Cruccs, ipsisque imponitur paenitentia quaedam arbitraria: alii educunture muro, et ipsis imponuntur cruces, quae levior poena est. Sequuntur sententiae, primo Crucesignatorum, quibus imponuntur Cruces gestandae in pectore et dorto; aliis, quorum delicta sunt graviora, cruces duplices imponuntur. Si veor pareat, quosdam levius deliquisse, illis iniungitur paenitentia arbitraria sine crucibus. Tum sequuntur sententiae immurandorum, postea Impaenitentium ac Relapsorum etc. Phil. a Limborch, Historiâ Inquisit. l. 4. c. 41. et hic passim: uti de Redemptione huiusmodi paenitentiarum suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • POENITENTES Haeretici — dicuntur in Ecclesia Romana, qui a Iudice Ecclesiasticc moniti errorem abiurârunt et ad arbitrium Episcopi aut Inquisitoris satisfactionem congruam exhibuerunt. Hi si sponte veniant, aut intra tempus gratiae, non citati aut vocati nominatim, nec… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REATUS Indumenta — in Ecclesia Romana ubi Inquisitio viget, varia sunt. Gestatio crucium in vestibus paenitentialibus olim hodieque in Hispania et Lusitania frequentatur quam maxime: nec levis haec poena, tales enim omnium ludibrio et contumeliis exponuntur, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”